라틴어 문장 검색

Iohannis huius artis haud minus potens Dei perennis praecucurrit Filium, curvos viarum qui retorsit tramites, et flexuosa corrigens dispendia dedit sequendam calle recto lineam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium12)
tibi conditor unus non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 12)
spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
"aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus fervet una festis, nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.24)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
iam sexto reditu perexplicato iamque et praemia flagitante vulgo pars contraria nil timens tuam vim securas prior orbitas terebat, tensis cum subito simul lupatis, tensis pectoribus, pede ante fixo, quantum auriga suos solebat ille raptans Oenomaum tremente Pisa, tantum tu rapidos teris iugales, hic compendia flexuosa metae unus dum premit, incitatus a te elatas semel impetu quadrigas iuncto non valuit plicare gyro;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium89)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
quos singulos sparsos inoppidatos nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit, ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 2:2)
in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION