라틴어 문장 검색

omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:3)
sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:4)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non per aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:48)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non propter aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:13)
quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:18)
levarent bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 367)
primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi voluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi vacuitatem , ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis bonis aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 84:2)
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
Tale est ergo Deum Patrem ac Filium et Spiritum sanctum nos profiteri, ac si ipsum, ut dictum est, summum bonum esse praedicemus, cui, inquam, bonorum omnium plenitudini nil desit, et cujus participatione bona esse caetera constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:4)
et non solum in malissed eciam in bonis rebus, Seneca testante qui ait, "Bonarum rerum nimiaconsuetudo pessima est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:10)
ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:7)
etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:6)
nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:2)
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION