라틴어 문장 검색

Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 8:1)
Siticines, intuit, et liticines et tubicines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 2:2)
Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 3:1)
Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, siticines appellatos qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 4:1)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
(불가타 성경, 호세아서, 5장8)
Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 82:4)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:3)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:3)
et rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장2)
hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:7)
Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 10:1)
figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:17)
nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII23)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)

SEARCH

MENU NAVIGATION