라틴어 문장 검색

tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:5)
ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.
(아풀레이우스, 변명 48:5)
nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt.
(아풀레이우스, 변명 49:4)
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat:
(아풀레이우스, 변명 50:7)
quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat.
(아풀레이우스, 변명 67:2)
medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere;
(아풀레이우스, 변명 67:4)
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subuenire;
(아풀레이우스, 변명 68:14)
porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere.
(아풀레이우스, 변명 78:10)
Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies:
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:3)
At iuvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus, summisso vultu rogat ultro praesentes causas aegritudinis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:5)
"Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:4)
Quod si non damnando, sed miserando fecit - hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, - debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea valitudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:1)
Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:1)
Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:11)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION