라틴어 문장 검색

Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:11)
tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem?
(아풀레이우스, 변명 16:4)
porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere.
(아풀레이우스, 변명 78:10)
Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies:
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:3)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
"Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:4)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
in qua unica adquiescebat, aegrotabat et usque ad totam desperationem salutis temporalis eodem ipso patre renuntiante pervenit.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 11)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 5:2)
Ita ut rex post tantam curam et diligentiam quantam unquam in ali re quavis insumpserat adhibitam, cum neque ex una parte bellum, neque ex altera parte suspiciones propter belli prosecutionem magis impressas, compescere posset, tractatui finem dedit, non poenitentia motus, sed plane desperatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:13)
Nempe, ut in populo commoto fururi obviam iretur et desperatio ultima prohiberetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:10)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
summa superbia et invidia suorum inventorum infirmitatem in naturae ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem vertentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION