라틴어 문장 검색

quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
magnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 59:1)
in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 55:1)
Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 127)
nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 132)
Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 324)
venit imber, perlavit parietes, perpluont, tigna putefacit, perdit operam fabri:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 215)
atque edepol ita haec tigna umide putent:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 239)
Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 165)
Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장42)
in contignationibus tigna et axes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장5)
ita divisiones triglyphorum et oparum tignorum dispositione et intertignium habere in doricis operibus coeperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장12)
ex eo, uti tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장14)
ὀπαι enim Graeci tignorum cubicula et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION