라틴어 문장 검색

quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:2)
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:5)
e pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum falsarium esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 2:3)
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 2:1)
satisque constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:6)
Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in potestate regis geniti Alexandro.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 11:2)
Rempublicam Americanam salvam tutamque tenere, jusjurandum cogehat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.64)
Sed si cuncta vides simili fora plena querella, si decies lectis diversa parte tabellis vana super vacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera geminaque princeps sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, ten, o delicias!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII52)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
iusiurandum vero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione conpensaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:6)
et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:2)
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 20:1)
exsecratio autem est adversorum deprecatio, iusiurandum vero optare prospera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1543)
ergo fuit necessarium iusiurandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4313)
ideo iusiurandum per execrationem habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13420)

SEARCH

MENU NAVIGATION