라틴어 문장 검색

circumseptum muris magnis et plenum navigio.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM20)
ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum conquiescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:3)
Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:5)
in primis Martis templum, quantum nusquam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio monti accubans;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 1:2)
et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 3:1)
item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:5)
in eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara, circumsaeptum est lapide Thasio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 50장 1:5)
denique Romae Valerius cum in Esquiliis domum haberet altissimam, invidiae causa eam conplanavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4102)
"extincta est multo certamine saeva barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis indigenas, ferroque viros flammaque premebat."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1212)
multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.
(세네카, De Providentia, book 1 62:10)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:7)
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 498:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION