라틴어 문장 검색

ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:1)
Nullus autem dubito quin permultos invenerim, qui genus hoc scribendi natura sua nimis inusitatum, meque, quod ad veteris Latii normam attineat, plane hospitem esse judicarint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.2)
Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:12)
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est prava cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, sic igitur ratio tibi rerum prava necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:4)
a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. virum quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
limosoque lacu ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1351)
et his circumstantiis ostendit, a paucis plures potuisse superari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3842)
sum patria ex ithaca circumstantias omnes exsequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6131)
o miserae magna utitur arte persuadendi, ut non ex abrupto quod persuadere vult dicat, sed circumstantiis illuc descendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6231)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to * * * quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?* atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis non normis non regulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:3)
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:8)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION