라틴어 문장 검색

Erit igitur ordo diversus claritatis et gloriae, sicut erit ordo meritorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:14)
Processus quoque ordinum processum exprimit claritatis (IV Esdr. VII).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:15)
sed sola Dei fulgebit claritas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:6)
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:33)
noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:4)
Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:9)
Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:5)
Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur affluentia loquendi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:1)
qui eloquentia, laudem etiam ferat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:4)
Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:3)
Magorum tamen imagines praeter munera, quae offerebant, minime claritas illa inradiavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:4)
De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 5:1)
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.
(아풀레이우스, 변명 5:2)
peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram?
(아풀레이우스, 변명 24:3)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION