라틴어 문장 검색

Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:4)
At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:1)
Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 14:1)
an Augustum fessa aetate totiens in Ger- manias commeare potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장3)
posse enim eodem Flacco internuntio sermones commeare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장3)
sua in manu aditus litterarumque magna ex parte se arbitrum fore, cum per milites commearent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장4)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum tempus locumque destinari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장1)
et imbelle vulgus sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장8)
neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장7)
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장7)
interfecto Hordeonio commeavere nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Trevirorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장2)
alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per numeros commeare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장9)
illa autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION