라틴어 문장 검색

Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 35:1)
moliri] est extruere, huic contrarium demoliri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4242)
hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:5)
Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [vendidit], emit P. Calpurnius Lanarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:2)
equidem vobis, quoniam ita voluistis, fontis, unde hauriretis, atque itinera ipsa ita putavi esse demonstranda, non ut ipse dux essem, quod et infinitum est et non necessarium, sed ut commonstrarem tantum viam et, ut fieri solet, digitum ad fontis intenderem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 203:2)
qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:3)
ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore, inveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 174:2)
Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione, videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:1)
sin aliter, demolientur, suo nomine locabunt, rem totam aestimabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 13:10)
illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:3)
castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:3)
eas scilicet demolietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:8)
. . tamen per vim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:1)
Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION