라틴어 문장 검색

hic scortum meum concupivit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:5)
Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:2)
qui concupivit, cuius haut ultra mala
(세네카, Phoenissae 202:1)
Continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et pre nimio amore cecidit in lectum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:10)
acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 34:1)
ibi foeda laceratio corporis facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:2)
is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 353:1)
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:1)
captivos cum foeda laceratione interficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION