라틴어 문장 검색

maxima pompa iam per circum contendēbat;
장대한 행렬이 경기장을 가로질렀다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs20)
sine morā ad forum contendērunt.
그들은 지체없이 광장을 향해 서둘러갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī15)
post plaustra captīvī contendēbant, catēnīs gravātī, inter quōs erat Vercingetorix, Gallōrum fortissimus;
마차들 뒤로 사슬로 묶여진 포로들이 나아가고 있었다, 그들 중에는 골 사람들 중 가장 용맹한 베르킨게토릭스도 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī31)
prīmum contendēbant in viīs plānīs rēctīsque, sed quārtō diē iter difficilius fīēbat;
처음에는 그들은 평평하고 잘 정돈된 길을 걸어나섰지만, 넷째날부터 여행은 어려워졌다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit10)
Quia haec dicit Dominus: " Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo.
그러나 주님께서는 이렇게 말씀하신다. “용사에게서 포로들을 빼앗을 수도 있으며 폭군에게서 전리품을 빼낼 수도 있다. 너를 대적하는 자에게 내가 대적하여 너의 자식들을 내가 구해 내리라. (불가타 성경, 이사야서, 49장25)
Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum.
가드는 약탈자들의 습격을 받겠지만 그 자신이 그들의 뒤를 습격하리라. (불가타 성경, 창세기, 49장19)
Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus,
내가 이집트 땅의 광야에서 너희 조상들을 심판하였듯이, 이제는 너희를 심판하겠다. 주 하느님의 말이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장36)
cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum gravissimus extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto viderer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 1:2)
Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:13)
Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:23)
"O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:11)
" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:12)
in hoc tandem consensimus, ut pro viribus nostris, imo divinae gratiae supplemento, quod postulant aggredi tentaremus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:17)
Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus nos tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos converso, eorum robur aciesque argumentorum suorum in Domino dissipemus, ut jam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint, de quibus praecipue impossibile eis videtur responderi de diversitate personarum in una et individua penitus ac simplici divina substantia, et de generatione Verbi seu processione Spiritus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:7)
Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION