라틴어 문장 검색

at ille respiciens in eum dixit: " Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장16)
Et primu quid sit numerus definendum est. Numerus est unitatum collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio et divisio numeri et definitio paris et inparis. 1:1)
Septies enim iiij xxviij sunt, qui est suis partibus par, habens j a se denominatum, id est vicesimum octavum, medietatem vero secundum binarium xiiij, secundum quaternarium vij, septimum vero secundum septenarium iiij, secundum omnium collectionem quartum decimum ij, qui vocabulo medietatis obponitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:9)
Omnes enim tetragoni, qui sub triangulis sunt naturali ordinatione dispositi, ex superioribus triangulis procreantur illorumque collectione quadrati figura componitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:2)
Est igitur proportionalitas duarum vel trium vel quotlibet proportionum adsumptio ad unum atque collectio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:3)
Est enim proportionalitas, ut dictum est, collectio proportionum in unumque redactio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:11)
omne corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei generabilis et corruptibilis nisi per generationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:5)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 116:6)
Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:5)
Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:7)
"Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:9)
Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:10)
ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem partecipat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:12)
solve metum collectio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4631)

SEARCH

MENU NAVIGATION