라틴어 문장 검색

et semel intentus nervo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 28)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:6)
quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuvenco spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:6)
(mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae auxilio mihi sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 12:2)
aeger in hostem erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:5)
pressus humo bellator equus crabronis origo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:3)
inde deos, quorum patria spectata sepulcra scimus, in aere hebetes informavere minores, advena quos profugus gignens et equina libido intulit Italiae:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권39)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius nervoque obversus equino contendit telum diversaque bracchia ducens constitit, ante Iovem supplex per vota precatus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:1)
" Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:24)
Nec non et pecori est idem dilectus equino.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:1)
Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:11)
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum et lac concretum cum sanguine potat equino.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:8)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION