라틴어 문장 검색

qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
nucleos palmarum combustos numero xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 20:9)
Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:2)
Ipsos quidam virides conferunt nucleos, et laeti permiscent, atque ita congelant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:6)
Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum educaverant alumnum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:1)
Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:4)
Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:1)
Qui e nuce nucleos esse vult frangit nucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:3)
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi, Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas Et quidquid pueros non sinit esse truces.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVI1)
proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4354)
fucus autem est secundum Aemilium Macrum maior ape, crabrone minor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4355)
Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6494)
aut asper crabro inparibus se inmiscvit armis quia va- lidiores sunt, quam [sint] apes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2451)
altius omnem expediam p. r. a. o. f. contra in Aeneide "sed summa sequar fastigia rerum". sane sciendum, Plinium dicere de bubus apes, de equis crabrones, de mulis fucos, de asinis vespas creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2861)

SEARCH

MENU NAVIGATION