라틴어 문장 검색

Nam ubi avide devoretur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:4)
crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius crebritate fluctuum ut Aquilone solet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1162)
squalere enim dictum a squamarum crebritate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3144)
albent enim eorum capita spumis aquarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4022)
quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장5)
sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 2:5)
tanta erat crebritas litterarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17-18 5:4)
quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:8)
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 57)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
praecipue si flore caret, meliusque peractum tempus, et albentes iam legit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 95:1)
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, albentesve rosas, Threïciamve gruem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:2)
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1211)
proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, vix ipsis invenienda feris, ora super postes adfixaque brachia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus, servata male parte boum Iove natus abibat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권316)
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita, testes estote Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus, hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권474)

SEARCH

MENU NAVIGATION