라틴어 문장 검색

te sospite fas est vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:91)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semusta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장7)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:2)
pars subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장6)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu quatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장6)
pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum strage.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장9)
Valerius Catullus, consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:3)
praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:3)
Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:1)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
lacera adsiduis namque illius umbra questibus et magni numen maris excitat Helle.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 52:2)
Parte alia Clite laceras super ora mariti fusa comas misera in planctus vocat agmina matrum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION