라틴어 문장 검색

Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)
proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes, sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 54:1)
Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
avspicibus coeptorum operum Iovi, qui arcis deus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 201)
nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura quietos'. quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem accipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3796)
dapes epulae deorum propriae, ut Iovis cena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1751)
novimus autem interfuisse foederi et deos alios, et Iovis imaginem sceptri praesentia redditam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5653)
"quod Roma pollet auspicato condita, Iovi Statori debet et dis ceteris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1157)
di me terrent et Iuppiter hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:8)
Adgredere o magnos - aderit iam tempus - honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.27)
orsa deum - nam saepe Iovem Phlegramque suique anguis opus fratrumque pius cantarat honores - tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducat spiritus, unde animi fluviis, quae pabula ventis, quo fonte immensum vivat mare, quae via solis praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus an media et rursus mundo succincta latenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권136)
inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 115:1)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 544:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION