라틴어 문장 검색

is recens praetura, modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장2)
et non permissa provincia dignationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장4)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장2)
crimen, periculum, omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitae felicitati submitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장11)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
quae in iudiciis veneratio!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:3)
insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 2:1)
agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:3)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
quippe Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장12)
agitatum secreto num et Piso proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic dignationem Caesaris laturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장7)
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre privati securitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장15)
auxit invidiam super violatum legati praetorisque nomen propria dignatio viri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION