라틴어 문장 검색

per quod quasi exauctoratur Dianae favor, interveniente maioris numinis iracundia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:8)
, quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 2:3)
nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 4 2:4)
Sed cum fieret discessio, qui sellis consulum astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:1)
Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atque etiam relegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:1)
lex non aperte docet dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita discessionem fieri iubet:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 19:3)
Inter moras consul citatis nominibus et peracta discessione mittit senatum, ac paene adhuc stantem temptantemque dicere Veientonem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 20:1)
Si eveniat quod Di prohibeant, discessio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 358)
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:2)
Cum de beata vita agetur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 8:1)
immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent, infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 491:1)
ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 307:1)
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:2)
in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION