라틴어 문장 검색

quidam vero quasi heterocliti genere, per hiemem in feminino, per aestatem in masculino genere irregulariter declinantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:46)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:18)
[0477D] Cum dulci strepitu ructabant organa ventum, Dividitur juncta, divisaque jungitur horum Dispar comparitas cantus, concordia discors, Imo dissimilis similis dissensio vocum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:8)
Robertus, comes Flandrensis, nulli illorum dispar in armis, divitiis et viribus, et comes Robertus, princeps Northmanniae, filius regis Anglorum ferocissimus, armis rebusque militaribus ditissimus, juxta praedictos in obsidione ejusdem urbis in ordine locati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:7)
Sed manus Tankradi, dispar numero et viribus, terga vertit, belli pondus sustinere non valens, ac in urbis praesidium vix trans arctum pontem aquae cum ipso Tankrado fugam faciens, a belli turbine elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:2)
Boesas ex eadem secta Turcorum, et non dispar apparatu et armis, invitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:10)
Sunt enim quaedam, quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem, et causam huius non contingit scire ex caelestis circuli effectu.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 4:2)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)
Non sit ergo confusa operatio, quorum dispar substantia est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:15)
tolles omne quod aperit vulvam masculinum Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:13)
Omne quod aperit vulvam de armentis et pecoribus tuis, quaecumque nata fuerint tibi masculina, sanctifica Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:14)
Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:5)
Ibi quaeramus omne quod aperit vulvam masculinum, hoc est, justum et principale, quod sanctificare Domino debeamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION