라틴어 문장 검색

post quae multa in se facete dicta comperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 2:3)
Et ne tot malis dissimulatis, paulatimque serpentibus, acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:2)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:2)
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:14)
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:21)
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:10)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:10)
Nam si tutor abest, hostis obesse potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:10)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi.
(아풀레이우스, 변명 30:5)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION