라틴어 문장 검색

sed degener ensis Respuit egressus istos dextreque monenti Denegat officium, malens torpore quietis Vti quam uarios belli sen tire tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:8)
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis Segnis, hebes, scalore iacens nec iam memor ire Bellorum, pacemque magis quam bella requirit Hic mucro, si mucro tamen de iure uocari Debeat hic gladius et non mucronis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:9)
Sed quamuis esset morti uicina, propinquam Maturare uolens, hostis sibi prouocat ensem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:12)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
probat ense quod ore fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:2)
Dum blandis precibus mentitur uerba precantis, Euocat occulte gladium, maturius ensem Nudat, et ingeminans ictus, ad uulnera ferrum Inuitat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:20)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Instat Auaricie, pugnat constanter et ensem, Quam tenet illa, rapit, armis hostilibus illam Vincit et in dominam cogit seuire sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:5)
Illic perca, spermatis jaculis loricata, aquatilis lupi minus abhorrebat insultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:137)
Fulminat ense Paris, Tydeus mollescit amore, Fit Nestor juvenis, fitque Melincta senex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:13)
Sicque per ascensum male syncopat illa mariti Corpus, furtivo dum metit ense caput.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:20)
hic, quem ferit, ferreis jaculis lanceat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:61)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION