라틴어 문장 검색

Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, Liberius vivendi fuit potestas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 143)
Iste ephebus, frater Phaedriae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 126)
fervidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 302)
fugit retro levis iuventas et decor arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 112)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
virgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans, his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem;
(세네카, Hercules Furens 12:39)
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus, nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana, Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe, Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus, Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"Nec minus haec inter civilia iura secutus eligitur primus, iuvenis, solus, mala fractae alliget ut patriae poscatque informe reddi vectigal, procerum tum forte potentior illic, post etiam princeps, Constantius omnia praestat, indole defixus tanta et miratus in annis parvis grande bonum vel in ore precantis ephebi verba senis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 89)
seu Ledam quis agit Phrygemque ephebum aptans ad cyathos facit Tonanti suco nectaris esse dulci orem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium63)
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum iactet et audaci victos delphinas ephebo!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci11)
at hinc teneros caveae dissensus ephebos concitat, exclusaeque exspectant praemia matres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권139)
vigor inde animis et mortis honorae dulce sacrum, gaudent natorum fata parentes hortanturque mori, deflent iamque omnis ephebum turba, coronato contenta est funere mater, frena tenent duplexque inserto missile nodo, exserti ingentes umeros, chlamys horrida pendet, et cono Ledaeus apex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권99)
Phrixei natat hic contemptor ephebus aequoris et picta tralucet eaerulus unda;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권210)

SEARCH

MENU NAVIGATION