라틴어 문장 검색

Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:4)
| Ut solvit ergo licio pannum, partem leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:5)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
licia dependent longas velantia saepes, et posita est meritae multa tabella deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권142)
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
incensus his Asclepiades iusserat eviscerandum corpus eculeo eminus pendere et uncis vinculisque crescere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.135)
terna tibi haec primum triplici diversa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS59)
Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:7)
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 5:1)
Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:4)
"hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:2)
Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:4)
iacere in convivio malum, in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 21:5)
In eculeum inpositi non sic distrahuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION