라틴어 문장 검색

In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)
Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:1)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:6)
Hanc iuncturam *π*υ*λ*ω*ρ*ο*ν Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 7:2)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:2)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:3)
interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:3)
At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:1)
Nam modo parum excernere aegros, modo nimium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 55:2)
Praeter haec periculum ostendit id, quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, laeve, album, idemque subpallidum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 9:4)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 12:1)
nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 14:3)
si per se excernit mollia et figurata;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 9:3)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per dejectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION