라틴어 문장 검색

Si ergo illa femina, quae sine crimine fuit divina manu creata, vitia non potuit compescere gulae, quid erit in aliis, quas in peccatis mater concipit in alvo, nec unquam sine crimine vivunt?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:4)
Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quae febris exagitet tumentem:
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:2)
Nec motu subito quod concipit exprimit actu, Nec quod mens gignit subitos deducit in actus, Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam Formam suscipiat conceptus mentis in aluo, Vel firmum capiat mentis matrice sigillum, Nutritumque diu racionis fomite uiuat, Fetus abortiuus subito decurret ad ortus, Non uita dignus proprio morietur in ortu, Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:31)
Illic muraena multiplici fenestrata foramine, febrium introductiones lectitabat prandentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:135)
Ecce, super hominibus acuta Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen cecini querulosum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:65)
Sigemarum vero cognato suo subvenire volentem, ense per alvum transfixerunt, capulo tenus, miroque et inaudito conamine fideles Christi a limine [0500A] arcebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:9)
Wickerus autem Alemannus eodem anno paulo ante hoc praelium validis febribus correptus, in mense Augusto obiit, sepultus in civitate Joppe.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:1)
Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:3)
Statim cum mortuus fuero, precor ut alvum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus vero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus involvatis, et sic ad catholicas exsequias Jerusalem juxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:12)
Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:13)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Ita certe habet avarus divitias sicut homo dicitur habere febres.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:2)
Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:12)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)
reliqua vero pars alvo purganda deducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION