라틴어 문장 검색

Rursus post incarnationem, ex praenuntiatione Domini Jesu, a principibus Romanorum, Vespasiano et Tito, funditus cum suis habitatoribus sic Jerusalem deleta est, ut secundum vocem Domini lapis super lapidem non relinqueretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:2)
His duabus portis, una versus montana, altera ad pontem lapideum Tankradi custodia observatis, et Christiano exercitu sedato, atque a rebus bellicis aliquantulum securo, aliquibus sociis interdum aleis prae otio intendentibus, contigit quodam die filium comitis Conradi de Lutzelemburg, Adelberonem nomine, clericum et archidiaconum Metensis Ecclesiae, juvenem nobilissimum de regio sanguine, et proximum Henrici III Romanorum Augusti, alearum ludo pariter recreari et occupari cum matrona quadam, quae magnae erat ingenuitatis ac formositatis, in viridario pomiferis arboribus et herbarum abundantia [0464C] plenissimo, et silva quae juxta sedem et eamdem portam urbis habebatur, quam dux Godefridus et Teutonicorum comitatus obsidione premebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:1)
Idem vero Dagobertus, cum adhuc Pisanus esset episcopus, ab Urbano Romanorum summo pontifice in Hispaniam directus in legationem Christiani cultus et religionis, honorifice ab rege, Alfonso nomine, susceptus est, et ab omnibus episcopis et archiepiscopis regni illius in obedientia et charitate quin et muneribus pretiosis ac magnificis, tam in auro quam in argento et ostro ab [0572D] ipso rege cunctisque primoribus ditatus et honoratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:2)
Haec contentio et discordia inter regem et patriarcham adeo de die in diem coepit magis ac magis invalescere, ut tandem rex Baldewinus illius feritate et pertinacia indignatus, apostolicum ac Romanum pontificem Paschalem ad judicium et justitiam appellaret, atque ad discussionem tam nefandae traditionis, et suscitandi homicidii ac discordiae, quam deprehensis litteris, inter Christianorum primores et novam teneramque Ecclesiam idem patriarcha fieri modis omnibus elaboraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:2)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Patriarcha vero vinculo privatae dilectionis fratri Mauritio S. Romanae Ecclesiae legato innodatus, ita ut simul affluenter de bonis terrae epulantes, in suo conclavi oblationem sancti sepulcri pro velle dividerent, prorsus audire Baldewinum regem parvipendit, spem et fiduciam in promissis cardinalis apostolici pretio corrupti habens et in eo quod levi precatu aurique munere, regem corrumpere potuit et placare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:1)
Fratrem vero Mauritium, quia Romani pontificis legatus erat, in omni quo potuit honore rex secum retinuit, ac diligenter procuratum benigne in omnibus tractavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:5)
inimici innumerabiles obstant in arcu, in hastis, in gladiis fulmineis, quos penetrare et expugnare pro imperio Romanorum, pro regno Franciae et Angliae, non hodie opponerem, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi de quorum manibus sic me Dominus Deus eruat, ut non cum illo pacem componam, nisi primum coram apostolico et omni Ecclesia de perfidia quam egit, canonice fuerit expurgatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:7)
Conradus similiter, stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, cum duobus millibus Teutonicorum Constantinopolim perveniens, imperatori Alexio notificatus, gratiam in oculis ejus invenit, [0608D] prae cunctis dilectus et magnificis donis honoratus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:1)
Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, [0617C] Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:3)
Modico dehinc intervallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictaviensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum [0621D] comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:1)
In eadem legatione ab imperatore decretum est, ut episcopus de Barcinona eum apud Romanum pontificem Paschalem de traditione sibi imposita excusaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:5)
qui Mauritio aliquo tempore mortuo, a Paschali, Romano pontifice missus, venerat [0632C] ad discussionem et correctionem rerum illicitarum sanctae et orientalis Ecclesiae in his orientalibus plagis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:10)
- Qualiter Henricus, Romanorum imperator, Conradum stabularium suum per regem Graecorum receperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 75:3)
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION