라틴어 문장 검색

sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV41)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
Quodsi non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire tonanti Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:1)
Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes, Non tamen auderet pietas humana vel armis Vel votis prodesse Iovi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:8)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem Ignibus ostendam, si me praesente videri Eumenides possent, villosaque colla colubris Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:18)
Inde rapit flammas, semiustaque robora membris Subducens, Quaecumque es, sit, neglecta, nec ulli Cara tuo, sed Pompeio felicior umbra, Quod iam compositum violat manus hospita bustum, Da veniam;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:16)
Semiusta rapit resolutaque nondum Ossa satis, nervis et inustis plena medullis Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum Parva clausit humo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:40)
Nautaque ne bustum religato fune moveret, Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:42)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
coeloque timente Olim Phlegraeo stantes serpente gigantes, Erexit montes, bellumque immane deorum Pallados in medio confecit pectore Gorgon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:20)
Iam prope semustae merguntur in aequore classes, Iamque hostes et tela natant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:33)
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVIII Porphyriones1)
vel quod Pallantem gigantem occiderit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3912)
thesauros hoc nomen 'n' non habet, sicut Atlas, gigas, Thoas, Abas, Pallas, licet in obliquis casibus inveniatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3591)

SEARCH

MENU NAVIGATION