라틴어 문장 검색

Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 17:2)
Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis - circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 21:2)
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut gravarent mentiendo legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 28:1)
Dumque efficax opera suscitatur, Huni passibus eum citis urgebant, et iam oppresserant adventantes, ni gravati praedarum onere destitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 8:1)
est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uituperationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari;
(아풀레이우스, 변명 3:7)
recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.
(아풀레이우스, 변명 53:18)
"Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva ei gravia somniare autumant:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:12)
"Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:85)
Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos!
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:2)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)
ne vos gravet longa narratio,
(ARCHIPOETA, I14)
vos gravari sermone sentio;
(ARCHIPOETA, I170)
Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 3:3)
Neque enim gravabat apostolus aut eos parum diligebat quibus dicebat:
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION