라틴어 문장 검색

sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:16)
Denique cor regis in manu Domini, et ab eo regitur et gubernatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:5)
Nos eum in temporum fine quaeramus, et complectamur pedes ejus, et adoremus eum, ut dicat et nobis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:19)
Quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:3)
Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:5)
Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:6)
et plerumque a nobis ita diem significari ut noctem non comprehendamus, plerumque ut complectamur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:5)
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:4)
corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum, insuperabilis passionibus, quasi incorporeus, in medio tantorum motuum gubernaret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:10)
si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt, pariter uno atque eodem sermone complectitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:10)
Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:2)
Sic gubernavit duas gentes in uno, Romanorum et Gothorum, dum ipse quidem Arrianae sectae esset, tamen nihil contra religionem catholicam temptans;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:2)
Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 5:1)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
"nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas complectitur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION