라틴어 문장 검색

Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:4)
ubi hiat, ubi adsidue dormit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장13)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장3)
multorum etiam nervi distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장79)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장162)
et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장243)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장301)
hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장42)
deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장5)
At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장25)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장48)
Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장150)
Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장153)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION