라틴어 문장 검색

Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장20)
Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장37)
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장11)
inde latescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장75)
rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장116)
sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장4)
si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장7)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:3)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:1)
At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:2)
uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:4)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:2)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:3)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:5)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION