라틴어 문장 검색

In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 22:1)
Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:2)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:1)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:5)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:1)
In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 8:1)
Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, gummis, singulorum plenum acetabulum, cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:3)
aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 6:3)
Immaturae quoque uvae succus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 24:6)
Levissimum est, ubi id ex gravedine est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 26:3)
Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:1)
inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:6)
At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 17:3)
At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION