라틴어 문장 검색

quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:2)
apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 214:1)
Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περι` Τροφῆσ, ex quo libro verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 7:1)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλοσ inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 5:1)
Ex Aristotelis libro, qui Περι` Μνήμησ inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VII1)
Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 2:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:2)
qui vero talia libris complexi sunt, sua ipsi inscripserunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:1)
M. Brutus in eo libro, quem περι` καθήκοντοσ inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:1)
Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit Κέρασ ̓Αμαλθείασ Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 2:2)
IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Exulem, scriptum sic erat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 2:1)
Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION