라틴어 문장 검색

subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)
sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:28)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem, Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:18)
Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:6)
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
Ad quem festinantes, prae nimio desiderio quisque alium in magna pressura praevenire studebat, nullum modum bibendi habentes, quousque infirmati plurimi ex nimia potatione tam homines quam jumenta perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:13)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
in quinta vero acie, in qua lignum sanctae ac venerandae crucis ante regem et ejus socios praeferebatur, tota virtus infidelium coepit infirmari, humiliari et conculcari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:10)
Obcaecati itaque et infirmati Sarraceni, in obstaculo tam venerabilis ligni timore illis immisso, non diu perseverarunt in bello.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:2)
caeteri vero viventes viribus exhausti, et necessariorum defectione infirmati, parum ad resistendum valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:7)
Inde vero profecti Stanconam secesserunt, ubi ex longo itinere necessariis vitae consumptis, gravi inedia, tum siti intolerabili affecti, tam homines quam jumenta infirmati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION