라틴어 문장 검색

Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 2:1)
Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 20:1)
Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad sedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:3)
Adiectumque est quod si procurare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum assignari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 8:2)
Habita est eisdem diebus etiam Florentii ratio, e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam, amplissimi suscepit insignia magistratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 5:1)
Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 20:1)
Corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa, in suburbano sepultum est, ut ipse mandarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:3)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 42:1)
Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 11:1)
Et cum introisset imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 11:1)
Eoque diu cunctante, causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo postea ut cum Gratiano, etiam tum privato, susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque cautissime, observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur, temporis brevi puncto praeventam ad internecionem exstinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 1:2)
Sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum, ne fracti foederis nos argueremur et pacis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 10:1)
Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 129:1)
Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION