라틴어 문장 검색

Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)
Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:183)
namque videbatur tenebroso obtecta recessu carceris et saevis Proserpina vincta catenis, non qualem Siculis olim mandaverat arvis nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae suspexere deae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:32)
ipsa mihi liquidas delapsa per auras Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis elicit oppressas tenebroso carcere leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:25)
an et illic nocte intempesta rapientur arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장11)
Intempesta nocte opprimi posse hostes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 6:2)
hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 23:2)
Cimmerium domus et superis incognita tellus, caeruleo tenebrosa situ, quo flammea numquam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 423:1)
et intempesta nocte exercitum subduxit, magnoque itinere Princetoniam contendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.46)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
Ab hoc tempora prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:4)
Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa vita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 32:2)
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION