라틴어 문장 검색

quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:6)
"Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:8)
Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:1)
Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 31:1)
ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 8:2)
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 8:1)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
aetate (inquit) integra, Feroci ingenio, facie procera virum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 4:2)
Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXI 1:1)
ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXI 2:2)
Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 6:1)
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros, Meque renitentem, sibi nec parere uolentem Non sine tormento laniauit dente cruento;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:9)
Leta dehinc uillas partesque perambulat illas, Quas multis annis hedis uacuarat et agnis Ille ferox predo magnusque frequensque comedo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:9)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
"Sic inpune sines per nostros amodo fines Hoc errare ferox animal?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION