라틴어 문장 검색

Exercitus vero, postquam in unum convenerunt, totam pene regionem ferro et igni devastantes haud ullo gravi damno accepto domum reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:6)
Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:7)
indictione X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes, Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:7)
Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum interfici captivarique.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:1)
Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:2)
Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed omnia ferro et igne devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:7)
Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:5)
Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque Karlomanni acriter devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:1)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:11)
Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:4)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:7)
Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:4)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION