라틴어 문장 검색

falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum adventu Chattorum latrocinia agitantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장3)
crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장5)
certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장3)
paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장2)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
atque illum finis suos praegredientem incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장5)
quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장3)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)
sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 3:1)
nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:2)
aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:2)
per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare otium redimebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장8)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION