라틴어 문장 검색

Primus casus in hoc genere memorabilis fuit ille Guilielmi Capelli equitis aurati, aldermani civitatis Londinensis, qui vigore diversarum legum poenalium mulctatus est ad summam bis mille et septingentarum librarum, et pro mille sexingentis libris cum regi transegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:5)
Neque enim extenditur ista lex ad litem aliquam infra valorem quadraginta librarum, quia in litibus tam exigui valoris superaturae essent impensae summam principalem si retractarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:7)
comitia quid rex sibi vellet satis intellexerunt, eique subsidium concesserunt, limitatum certe, sed tamen amplissimum, ad summam videlicet centum et viginti mille librarum, una cum quindecimis duabus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:6)
Summa dotis a rege Henrico data fuit decem mille librarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:2)
Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:23)
Knesworthus quoque, nuper maior Londinensis, et uterque vicecomes eiusdem anni pro delictis quibusdam in administratione munerum suorum in iudicium adducti, incarcerati, et postea solutione mille et quadringintarum librarum redempti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:25)
Laurentius etiam Ailmerus eques auratus, qui similiter maior Londinensis fuerat, et ambo eius vicecomites mulctam mille librarum subierunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:27)
Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:2)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inveniatur causa hujusmodi declinationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:8)
adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:8)
Secunda, verticitatis ejus ad septentriones et austrum, atque simul declinationis ejus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:13)
Item verticitas, et directio, et declinatio magnetis ad hunc motum referuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:15)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION