라틴어 문장 검색

seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
libratur in ictum fraxinus et nigros illuminat obvia currus missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo pacificas rubri torsisset fulminis alas confessus socerum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:120)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur imperii, cuius libratur sensibus orbis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:7)
Nec tamen hoc temperamentum in terra, quae vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem propensius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 4:1)
neque librare pila inter undas poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장4)
'Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장1)
ingerunt desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장3)
primo sagittis saxisque eminus certabant, maiore Flavianorum pernicie, in quos tela desuper librabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장2)
item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:3)
alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 5:2)
quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 2:3)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
1. Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse ‘sic’ adverbium affirmandi:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION