라틴어 문장 검색

Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam nubilem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu3)
Quidam cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicauit uxori, cui eam conlocaturus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.2)
Quaeris cur ipse iampridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam, reddo causas reditus tardioris nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt tibi quoque, inter agros amoenissimos, humanissimos dominos, Ferreolum et Apollinarem, tempus voluptuosissimum exegi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:1)
forte accidit, ut deversorio, cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur, cuius filia infantiae iam temporibus emensis necdum tamen nubilibus annis appropinquabat, huic hic blandus (siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter) nunc quaedam frivola, nunc ludo apta virgineo scruta donabat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:1)
namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
Sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr9)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem - sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION