라틴어 문장 검색

non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 711)
carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 725)
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse quietum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 129)
"Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:5)
o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:2)
scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장5)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
iam pecudes volucresque tacent, iam Somnus avaris inrepsit curis pronusque ex aethere nutat, grata laboratae referens oblivia vitae, sed nec puniceo rediturum nubila caelo promisere iubar, nec rarescentibus umbris longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권119)
"tunc primus in aris ignis, et infandis venere oblivia curis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권162)
"tantane me tantae tenuere oblivia curae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권231)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION