라틴어 문장 검색

Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:9)
inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
non lardum grave debilisve perna?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum10)
Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:3)
Pythodicvs Postquam obsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 41)
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 413)
Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 69)
tum obsonium autem - Meg.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 629)
Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2105)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium - Cv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 386)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
Abi atque obsonium adfer;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 45)
quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 350)

SEARCH

MENU NAVIGATION