라틴어 문장 검색

Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
믿음으로써, 모세가 태어났을 때에 그의 부모는 그를 석 달 동안 숨겼습니다. 그들이 보기에 아기가 잘생겼기 때문입니다. 그들은 임금의 명령도 두려워하지 않았습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장23)
SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua Insidiatur, ut rapiat pauperem rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
그는 덤불 속의 사자처럼 은밀한 곳에서 노립니다. 가련한 이를 잡아채려 노리다가 그물로 끌어당겨 잡아챕니다. (불가타 성경, 시편, 10장9)
intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:9)
Quasi ergo in latebris Dominus quiescere, gaudet ut quo magis se occultat, gratior sit illis quibus se manifestat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:9)
Sapiens igitur, si sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:7)
nam et facilius inter absentes occultatur amor quam inter frequenti conversatione connexos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:10)
Amoris occultandi respectu nunquam credo distantis eligendum amorem sive praesentis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:2)
Et econtra neque longinquus neque propinquus amator stultus sui unquam poterit amoris occultare arcana.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:4)
Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:13)
Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:8)
Sed et alia ratio insidiari plurimum videtur amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 15:1)
Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:6)
De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis duplicitate prodidisse leguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:15)
Praeterea nulla novit mulier aliquod occultare secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:1)
cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil occultes;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION