라틴어 문장 검색

audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)
ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장6)
postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장10)
quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장3)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장11)
Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent vim provinciae inlatam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장1)
ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam fieri expostulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장10)
tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino, qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장3)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장6)
aderat filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui viderat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장5)
plures obtulisse ultro percussoribus iugulum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장6)
de percussore non satis constat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION